Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Puiz., 1, 15.

Pui.,IV,3,a,1-4.

1, recto.

16 VÉRITÉS NÉCESSAIRES ET CONTINGENTES

a ——_—_—_

variationum, in continua variandi serie pergit; et cum natura sua sit speculum universi, non magis cessat quam ipsum universum. Sed si forte ad eum statum perveniat, ut pene omnes perceptiones confusas habeat, id nos mortem appellamus, tunc enim stupor oritur ut in profundo somno, aut apoplexia. Sed cum natura paulatim confusiones evolvat, tunc illa quam fingimus mors perpetua esse non potest. Solæ autem substantiæ rationales non tantum individuitatem suam, sed et personam servant, conscientiam sui retinentes aut recuperantes, ut possint esse cives in civitate Dei, præmii pœnæque capaces. Ita in ïis regnum naturæ regno gratiæ servit.

(13) Imo amplius procedo dicoque non tantum animam, sed et animal ipsum inde ab initio rerum perpetuo durare, semper enim anima corpore organico prædita est, ut habeat per quod cætera externa ordinate repræsentet; ideo etiam corpus ejus ad magnam quidem subtilitatem redigi, penitus autem destrui non potest. Et licet in perpetuo fluxu consistat corpus ‘... dici possit ullam materiæ particulam eidem animæ perpetuo assignatam esse, nunquam tamen corpus organicum totum animæ dari aut eripi potest. Sed quantumcunque animal conceptione crescat, habebat organismum seminalem, antequam per conceptionem evolvi crescereque posset; et quantumcunque moriendo decrescat licet amissis exuviis retinet subtilem organismum omnibus naturæ viribus superiorem, cum is replicatis subdivisionibus in infinitum pertingat. Natura enim cum a sapientissimo artifice fabricata sit, ubique in interioribus organica est. Et nihil aliud organismus viventium est quam divinior mechanismus in infinitum subtilitate procedens. Nec quisquam opera Dei ut par est intelligit, nisi qui in illis satis agnoscit, ut scilicet effectus sit vestigium causæ.

FINIS

Pris, IV, 3, a, 1-4. (7 p. in-42.)

ERUM est affirmatum, cujus prædicatum inest subjecto, itaque in V omni Propositione vera affirmativa, necessaria vel contingente, universali vel singulari, Notio prædicati aliquo modo continetur in notione subjecti; ita ut qui perfecte intelligeret notionem utramque quemad-

1. Lacune provenant d’une déchirure du papier; suppléer : neque. PaP ; E

han: :