Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

560 SYNTHESIS. ANALYSIS

Maru., I, 27,6. Matx., I, 27 b (un coupon).

Synthesis. Analysis. Combinatoria. Algebra.

Pleraque diffciliora non per Algebram, sed per Combinatoriam inventa sunt, imo ipsa fundamenta Algebræ per Combinatoriam sunt constituta, nam (exempli causa) quis invenisset summam radicum esse terminum secundum, sammam binionum sub radicibus tertium, summam ternionum quartum, etc. nisi quis plura binomia eundem terminum communem habentia, ut x—a, x—+b, x oc, etc. id à posteriori agnovisset, et æquationes radicales datam dividentes pro binomio hujusmodi haberi posse cogitasset. Idem tamen potuisset inveniri a priori vel saltem nt inveniretur occasio sumi per analysin, considerando quod | ob legem homogeneorum Terminus secundus necessario sit æqualis quantitati ex radicibus simpliciter compositæ, et quidem ex omnibus eodem modo, id est summæ. Dubium an per aliquem numerum multiplicatæ; sed nullum numerum prodire considerando multiplicationem patet. Eodem modo terminus tertius componitur ex binionibus, nam quadrata licet binionibus homogenea in calculum intrare non possunt, quia mulüplicatio semper est inter diversos radices.

1 œ Le] un e]

Maru., 1, 27,c Marx., I, 27, c (un coupon).

De arte combinatoria scribenda. Circa de variis ludorum generibus. Von interest oder de apparentia moriendi. Dabin von bills of mortality. Z Pharos scientiarum >> Izquierdo. De Cryptogragicis. De arte observandi aliquid'curiosum ex oblatis Tabulis. De arte casus formandi seu fingendi casus difficiles. De exceptionibus, replicis duplicis et earum usu in disciplinis ubi universalia facile haberi non possunt quasi via ad universalia. De ludis wogu ists stroh guth. Deque exercenda juventute per ludos. De logica ratione datis duabus rebus inveniendi commune genus proximum seu proprium. De magnitudine libri in quo omnes hexametri possibiles scripti extent. De libro in quo scriptæ jam habeantur