Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Marx., I, 27, d°

562 DE ARTE COMBINATORIA

———————_—_—]_]—]—]—"—"—"—"—"——"—""""

inferet, ergo centrum gravitatis semper eadem celeritate ferri, etiam in eodem plano, et corporibus non connexis. De Cryptographicis tentandum quomodo possit inveniri clavis, si forte sit nomen aliquod, remotis auxiliis quæ a lingua sumuntur. De non valentibus. Solutio problematis quod Fr. Christian Rosencreuz proposuit. De arte casus formandi, fingendi casus difficiles, formandi dubia, faciendi instantias. De arte casuandi ut vocat Jacobus Gothofredus. Datis duabus rebus, earum convenientiam et disconvenientiam invenire magis est analyticum. Sed data re aliam invenire valde similem aut valde dissimilem magis Combinatorium. Caput præmittendum de differentia Methodi Analyticæ et Combinatoriæ. et de differentia ingenii Analytici et ingenii combinatorii . In analysi magis opus attentione ad pauca, sed valde acri, in combinatoria opus respectu ad multa simul, itaque simile est discrimen atque inter pictores rerum minutissimarum et statuarios. Analytici magis Myopes. Combinatorii magis similes presbitis. Analysis ubi semel reperta est, solam requirit attentionem << seu firmitatem mentis cui respondet in exercitiis corporels firmitas manuum >; et tali ingenio sunt, qui non vagi sunt, sed possunt etiam sine calamo, sola imaginatione calculare. At Combinatoria magis requirit subitam per multa discursationem, < cui in corporeis exercitiis agilitas respondet. >> Et ut his qui imaginatione frma non valent ad res attente considerandas suceurritur figuris et characteribus, ita his qui memoria non valent nec multa simul sibi exhibere possunt, succurritur ope Tabularum. Characteristica vero et tabulis et analysi auxiliatur. De Tabulis ita condendis ex cognitis, ut ex interpretatione vel continuatione seriei divinentur incognita *. Ex multis modis unam eandemque rem quærendi < et inveniendi >> semper est aliquis, qui longius ducit et ad altiora servire potest. Ex inquisitione rei ejusdem per diversas vias efflorescit quædam ut ita dicam æquatio seu comparatio, non inter duas quantitates, sed inter duas methodos, unde semper nova et præclara theoremata condi | possunt. Est ars quædam condendi theoremata *. Combinatoria non semper demonstrativa est, sed sæpe agit variis divinationibus et tentamentis. Methodus exclusiva Freniclii.

1. Cf. De Synthesi et Analysi universali (Phil., VII, 207); et Maru., I, 26, c, d;

Lo S œ

>. Cf. Pi, V, 7; 1 Verso. 3, Cf. Schediasma de arte inveniendi theoremata, 1674 (Pi., VI, 12, d).