Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

SPECIMEN RATIOCINATIONUM MATHEMATICARUM 563

Algebra non est res magna, hic indignabuntur, qui eam pro mysterio aliis venditant. Est tamen nihil aliud quam talis calculi gubernatio ut incognitum quantum licet solum vel paucis expressum habeatur. Hæc est investigatio æquationis. Resolutio autem æquationis species est tantum artis inveniendi clavem rei involutæ. Hoc fit hic non difficulter per synthesin et analysin. Aloebra plurimum habet de Synthesi ‘. Datur methodus quædam magis analytica, qua problema aliquod reducitur ad aliud problema facilius unum vel plura; hoc vere est retrorsum vestigia legere.

Ma7x., I, 28 (4 p. in-folio). Specimen Ratiocinationum Mathematicarum, sine calculo et figuris.

OSSUMUS Quantitatem rei definire affectionem totius quatenus habet É omnes suas partes. <[ Sæpe autem res ipsæ secundum hanc affectionem consideratæ dicuntur quantitates. >>

Rationem verd dicere possumus formam comparationis duarum rerum secundum suam quantitatem.

{ Coincidentia sunt eadem diversimodè enuntiata. Ut via << recta > ab À ad B ävia < recta >> à B ad A.

Determinantia sunt, quæ simul uni soli competunt. Itaque quorum determinantia sunt eadem, ea licet diversimodè enuntiata coincidunt.

Quorum determinantia coincidunt, ea inter se coincidunt. (ut duæ réctæ quarum extrema coincidunt, duo arcus circuli quorum tria puncta coincidunt).

Congrua sunt quæ per se discerni non possunt.

Congrua per se spectata sibi substitui possunt quasi essent coincidentia.

Quorum determinantia congruunt ea inter se congruunt (ut quia datis tribus lateribus datur Triangulum, ideo si congruunt AB. BC. CD? ipsis FG. GH. FH congruet triangulum ABC triangulo FGH):;

Aequalia sunt quæ resolvi possunt in partes < suas => diversas singulas singulis diversis alterius congruentes.

!

r. CF: le fragment MAtu, l,27, a, 2. Lire AC au lieu de CD.

Martu., l, 27, d.

MaTH., Î, 28.