Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Matu., I, 28.

564 SPECIMEN RATIOCINATIONUM MATHEMATICARUM

nn — ————]—]— ]—]———]—]—"—]—]—]—]—]——]—]—]— ———— ——]—]—]—]——]—]—] |

Corollar. Hinc quæ congruunt æqualia sunt, nam et eorum partes congruunt. Corollar. Omnia æqualia transformari possunt in congrua. Et quæ in congrua transformari possunt æqualia sunt.

£ Coroll. Æqualia eodem modo secundum quantitatem tractata exhibent æqualia. >

Similia sunt quæ sola magnitudine discerni possunt.

Corollar. Quæ similia et æqualia sunt congrua sunt. Et contra.

Corollar. Omnia congrua sunt similia.

Corollar. Similia similiter tractata exhibent similia.

Z Corollar. Quæ similiter determinantur similia sunt. >

Homogenea sunt quæ in eo conveniunt in quo pars < €Orum > quælibet cum toto convenit.

Corollar. Omnia similia sunt homogenea. =>

Corollar. Omnia homogenea transformari possunt in similia. Et omnia quæ in similia transformari possunt, homogenea sunt.

Minus est quod parti alterius (Majoris) æquale est.

Corollar. Minus minore est minus majore, quia pars partis est pars totius.

Corollar. Totum est majus sua parte.

Corollar. Duo homogenea quorum unum altero nec majus nec minus est, æqualia sunt.

Partes cointegrantes sunt omnes partes in quas totum simul resolvi potest.

Z Coroll. Totum est æquale omnibus partibus cointegrantibus *. >

Summa quarundam quantitatum est totum, cujus illæ quantitates sunt partes cointegrantes.

Summa summarum est summa quantitatum ex omnibus summis.

Si eædem sint quantitates, diversæ summæ, tamen eadem est summa summarum.

| Differentia duarum quantitatum est < ea > pars majoris, cujus altera cointegrans æqualis est minori.

Corollar. Differentia æqualium est Nihil.

Summa ex aliqua quantitate, et differentia quantitatum quarumeunque æqualium æqualis est priori quantitati. Sequitur ex præcedenti.

1. Tout ce qui précède est encadré dans un contour ferme.