Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

612 PACIDIUS PHILALETHI

Mars, X, 11. numerorum omnium (quadratorum et non-quadratorum) et numerus omnium quadratorum : totum parti, quod est absurdum. — 7h. : Quid obsecro respondes, Pacidi. — Pac. : Ego Charinum interrogandum censeo. — Ch. : Jocaris. — Pa. : Minime vero, arbitror enim te per te exire posse ex labyrintho. — Ch. : Permitte quæso ut ex Gallutio audiam quid dixerit Galilæus. — Ga. : Dixit : majoris, æqualis, minoris, nomina non habere locum in infinito. — Ch. : Difficile est acquiescere : nam quis neget, numero numerorum << Omnium > contineri numerum

21 verso. numerorum quadratorum, qui inter omnes numeros reperiuntur : | contineri autem utique est partem esse, et partem toto minorem esse in infinito non minus quam in finito arbitror verum. — Ga. : An alius tibi exitus patet, Charine? — Ch. : Quid si audeam dicere nullum omnino esse numerum omnium numerorum, talemque notionem implicare contradictionem? — Th. : Mirum aliquid et audax dixisti, Charine. — Pacidius : Imd rem dixit præclaram, et, si quid judico, veram. Nam quod contradictorias habet consequentias utique impossibile sit necesse

est. — Ch. : Gaudeo me tam feliciter divinasse. — Pac. : Vides quid per se possit animus si propositis rectè difficultatibus interrogando excitetur. — Ga..: Ergone assentiris Charino, Pacidi? — Pa. : Ego multa

et magna habeo argumenta cur ejus sententiam probem. Arbitror enim eam esse quarundam notionum naturam, ut sint incapaces perfectionis atque absoluti et in suo quoque genere summi. Talis res est numerus, 22 recto. item motus : celerrimum enim motum intelligi | non posse arbitror : pone rotam aliquam motu celerrimo agitari, jam si aliquis ejus radius produci intelligatur, punctum aliquod extra rotam in radio producto sumtum, motu agetur celeriore quam rota, id est celeriore quàm celerrimus : Eodem modo ut velocitas maxima, ita et >> numerus maximus quiddam impossibile est : numerus autem omnium numerorum idem est cum numero omnium unitatum (semper enim nova unitas addita prioribus novum numerum facit) et numerus omnium unitatum Z à numero maximo non differt. — Th. : Ergo ne DEus quidem intelliget numerum omnium unitatum? > — Pa. : Quomodo eum intelligere putas quod impossibile est? an totum comprehendet quod parti suæ æquatur? — [Ga. : Similiter concludendum erit, nullum esse numerum omnium linearum curvarum analyticarum possibilium, Analyticas autem quas vocem, nosti. Earum autem unicuique exhiberi potest ratio-