Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Maru., X,11. dum, fixum extra vasis centrum : jamque materia liquida agitetur seu

24 recto.

24 verso.

61 Æ PACIDIUS PHILALETHI

fluat : erit motus ejus celerior in g. quam in e. et in e quam in f. tantundem enim materiæ transit per g quantum per e vel per f. minor autem est locus g. quam €. et e. quam f. necesse est ergo loci parvitas celeritate motus pensetur. — Ch. : Hæc manifesta sunt : necesse est enim quod per e transit, supplere debere id quod per f transit, quia vas plenum esse posuimus : et vicissim debere suppleri ab eo quod a g venit. — Pa. : Hinc sequitur cum pro << punctis >> g.e.f. alia ubilibet puncta assumi queant, et par ubique ratio sit, materiam liquidam actu divisam esse ubique, neque in linea g.e.f. ullum assumi posse punctum quin motus gradu proprio agitetur, <Z à velocitate cujuslibet alterius differente, > ac proinde a << quolibet alio assignabili erit > actu separatum. — | Ch. : Fatendum hoc est, posito materiam esse perfectè liquidam et vas plenum.

— Pa. : Hinc videtur sequi materiam divisam esse in puncta: divisa

est enim in omnes partes possibiles ac proinde in minimas. Ergo corpus et spatium ex punctis componentur. — Ch. : Quid hic Cartesius? — Pa. : Contentus dixisse materiam actu dividi in partes minores omnibus quæ a nobis intelligi possunt, monet non esse neganda, quæ demonstrata putat tametsi finita mens nostra non capiat quomodo fant. < Sed aliud est explicare quomodo quid fiat, aliud satisfacere objectioni et evitare absurditatem. — Ch. : Debuisset utique explicare quomodo sic materia non resolvatur >> in pulverem << ut ita dicam >> ex punctis constantem, cum nullum punctum nulli cohærens relinqui pateat singula << enim per se movebuntur > motu differente à motu alterius cujuscunque. — Ga. : Si huc usque produxisset ratiocinationem, < fortasse > recognovisset sententiam suam difficultatibus illis premi, << coactus fuisset utique respondere difficultati. — Gall. : Sed quid nos dicemus > quibus laborat compositio continui ex punctis? — | < Ch. : Poterimus negare liquidum perfectum seu corpus ubique flexile dari. — Pa. : Multum interest inter liquidum perfectum et corpus ubique flexile; ego neque atomos << Gassendi > admitto seu corpus perfectè solidum, neque materiam subtilem Cartesii seu corpus perfectè fluidum; corpus tamen ubique flexile aded non nego, ut putem omne corpus tale esse; quæ alias