Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

pe

PACIDIUS PHILALETHI 615

demonstrabo. Posito corpore perfecte fluido negari non potest divisio summa sive in minima; at corpus ubique quidem flexile sed non sine resistentia quadam eaque inæquali, habet partes cohærentes adhuc, licet variè diductas et complicatas, ac proinde divisio continui non consideranda ut arenæ in grana, sed ut chartæ vel tunicæ in plicas, itaque licet plicæ numero infinito, aliæ aliis minores fiant, non ided corpus unquam in puncta seu minima dissolvetur. Habet autem omne liquidum aliquid tenacitatis, itaque licet in partes divellatur, tamen non omnes partes partium iterum divelluntur, < sed aliquando >> tantum figurantur, et transformantur; atque ita non fit dissolutio in puncta usque, licet quodlibet punctum à quolibet motu differat. Quemadmodum si tunicam, plicis in infinitum multiplicatis, ita signari ponamus ut nulla sit plica tam parva, quin nova plica subdividatur : atque ita nullum punctum in tunica assignabile erit, quin diverso à vicinis motu cieatur, non tamen ab iis divelletur, neque dici poterit tunicam in puncta usque resolutam esse, sed plicæ licet aliæ alïis in infinitum minores, semper extensa sunt corpora, et puncta nunquam partes fiunt, sed semper extrema tantüm manent. Th. : Divinè ista mihi dicta videntur, et mirifica hæc à plicis comparatio est. — Pa. : Gaudeo vobis sententiam meam probari, quam alias uberius exponam, nam à controversia de liquido et solido, vacuo et pleno >> veræ et certæ de natura rerum < Hypotheseos > constitutio pendet, < quas ego quæstiones > demonstratione dirimere < mihi posse videor, quod alterius loci temporisque est. — Gall. : Speramus te nobis tam præclaras cogitationes non negaturum : eaque conditione tibi præsentem ejus materiæ tractationem remittimus. => — Pg. : Vestra |

ergo venia in viam redeo. Scis, Charine, non frustra nos huc digressos. — Ch. : Scilicet conclusimus continuum neque in puncta dissolvi posse, neque ex ipsis constare, neque certum ac determinatum esse numerum assignabilium in eo punctorum. — Py. : Ergo, mi Charine, motus quoque continuus << uniformis >> nullus est, quo scilicet corpus spatium aliquod utcunque exiguum tempore aliquo transmittat. Demonstravimus enim mutationem esse duarum existentiarum quibus corpus duobus proximis momentis in duobus proximis punctis est aggregatum, adeoque << continuando motum multiplicabimus tantum hæc agoregata; ergo si continuata hac mutatione spatium tempore > absolvitur, spatium ex punctis, tempus ex momentis, componi. — Ch. : Non possum negare, posito

MarTx., X, 11.

25 recto.