Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

MATH, X, 11.

25 verso.

26 recto.

616 PACIDIUS PHILALETHI

motu continuo <{ uniformi > et stabilita quam dixisti mutationis notione componi Continuum ex punctis. Nam durante motu, ut uni puncto atque momento aliud proximum sumsimus < ita nulla ratio est cur non et huic secundoaliud tertium proximum assumamus; > cumque hoc modo pergendo tandem spatium, tempusque absolvatur; utique | ex punctis momentisve << sibi immediatis > constabunt. — P4. : At constare ex illis non posse, est, credo, a nobis demonstratum. — Cha. : Concedendum est ergo, quicquid tergiversemur, motum continuum quo mobile aliquo temporis tractu aliquem locum successivè sine quiete intercedente << uniformiter >> transmittat impossibilem esse. — Pa. : Constat tamen locum a mobili transmitti, sive aliquem esse motum. Charin. : Hoc utique experimur neque enim nostrum est sensum ‘ fidem in dubium vocare, et de veritate motus dubitare. — Pa. : Atqui mobile locum durante quiete non transmittit. << — Ch. : Non certe. — Pa. : Et >> inter duas quietes ne ulla quidem motus continui portio quantulocunque tempore intercedit alioqui de eo redirent priores difficultates. Ergo vel nil nisi quies erit, vel nec corpus omnino progredietur, sublatusque erit motus e natura; vel inter quietes interponetur motus instantaneus per saltum, ita ut corpus quod aliquandiu quievit in hoc loco usque ad hoc momentum, proximo momento existere et quiescere incipiat in loco aliquo dissito, ita ut non transierit per loca intermedia >. — Ch. : Jam agnosco quo me adigas et vix tandem præcipitio vicinus periculum video. Effecisti præstigiis tuis, unum ut reliquum sit, corpus scilicet à loco in locum per saltum transire, quemadmodum si ego uno statim momento Romam transferrer : quoniam enim multum est tempus quo << motus continuus > duret, sequitur punctum mobile E | ubi fuerit in loco À per tempus MN. transferri in locum B momento N. ibique permanere tempore NP. quo finito rursus momento P. transsiliat in C. unde sequi videtur uno momento N. punctum mobile esse simul in toto loco AB quemadmodum idem punctum E vicissim toto tempore M sive N. est in uno puncto À. Sed vide an non absurdum sit idem corpus simul in pluribus locis esse. — Pa. : Qui saltum hunc admittent, non illud volent momento utriusque temporis communi N corpus esse in pluribus locis; reciderent enim in difficultates superiores, si ali-

1. Pour sensuum.

PET mm mure Gnle am mme —