Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre
PACIDIUS PHILALETHI 617
quod momentum commune duorum statuum quietis scilicet in À et quietis in B extra À assignarent. Sed dicent N ultimum ipsius MN temporis momentum existendi in À immediatè excipi ab O primo momento ipsius OP temporis existendi non in À sed in B; tempora autem MN et OP immediata esse atque << habere > sua extrema N.O indistantia sive contigua haberè. — Ga. : Obsecro te, Pacidi, jocarisne an serid nobis < hæc narras > [sententiam tuam edisseris|. — Char. : Dicis, Pacidi, > punctum mobile | E cum tempore MN extiterit ac quieverit in spatii puncto À tempore proximo existere atque quiescere in spatii puncto B. quomodo autem illuc venerit non dicis. — Pa. * : Qui saltus illos statuet, nihil aliud habet quam ut dicat, mobile E cum aliquandiu in loco À fuerit, extingui et annihilari, et in B momento post iterum emergere ac recreari; quod motus genus possimus dicere transcreationem *. — Gall. : Si hoc pro demonstrato haberi posset, rem profecto magnam égissemus. Haberemus enim demonstratum Creatorem rerum. — Pa. : An ergo huic sententiæ acquiescis, Charine? — Ch. : Ego verd ita hic quiesco, ut avis laqueo deprehensa, ac diu sese eflugiendi spe nequicquam agitans, quæ tandem lJassata concidit. — Pa. : Hoc est potius non habes quod respondeas quam ut assentiaris. — Ch. : Fateor, nam me valde mordent isti saltûs; cam enim magnitudo aut parvitas nihil ad rem faciat, æquè mihi absurdum videtur corpusculum aliquod exiguum ab uno extremo lineolæ quantulæcunque ad aliud pervenire, non tamen per puncta intermedia, quam me Romam momento transferri intermediis omnibus perinde omissis, ac si in natura non essent. Pone enim illi corpusculo rationem ac sensum dari, eam profecto inconcinnitatem deprehenderet in saltu suo qui nobis exiguus, at ipsi satis magnus est, quam nos in nostro. Ponamus in corpore nostro esse animalcula tanto minora nobis, quanto caput humanum est orbe terrarum. Horum animalculorum unum, si ab una auricula ad alteram pervenerit, dicent socii ejus, si ratione uti fingantur, ab uno polo ad alterum pervenisse. Itaque < omnia proportione sibi respondent, et >> inconcinnitas aliqua atque violentia, sive quod eodem redit, miraculum ordinarium, quale est saltus iste tam in parvis quam in magnis vitari debet. — Pa. : Rectè
1. Le reste est de la main de Leibniz. Il se sépare de son brouillon (f. 42 verso). 2. Cf. f. 30 recto.
MATu., X, 11.
26 verso.