Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

PHir,0V, 7; 1 4:

5,recto.

Plagula 3.

38 CONSILIUM DE ENCYCLOPÆDIA NOVA

esset, traditam esse. << Huc autem Geodæsia referenda est, et pars Architecturæ civilis ac militaris, et Tornatoria et Textoria, omnes in quantum a materia abstrahuntur. Optica etiam pure Geometrica est, paucis tantum assumtis phænomenis e natura >.

Nona est scientia de Actione et passione, nempe Mechanica sive de potentia et motu. Hæc scientia physicam Mathematicæ connectit. Neque hic agitur quomodo delineanda sint motuum, si continuari ponantur, vestigia : id enim pure Geometricum est‘; sed quomodo ex corporum conflictu motuum directiones et celeritates immutentur : quod per solam imaginationem consequi non licet, et sublimioris opus est scientiæ. Hic ergo agendum est << de statica, = de structurarum firmitate, de balistica, de pneumaticis quibusdam et hydrostaticis, de velificatione << deque aliis mechanicæ partibus, quorsum et Harmonicæ pleraque referenda sunt > *.

| Decima est scientia qualitatum sensibilium, quam vocare soleo Pæographiam. Qualitates hæ quoad licet definiendæ sunt, distinguendæ per varietates et gradus, enumerandaque subjecta in quibus existunt et a quibus fiunt, denique quæ ex ipsis consequuntur. Qualitates autem istæ vel sunt simplices, quæ describi non possunt, sed ut cognoscantur sentiri debent, quales sunt : Lux, Color, Sonus, odor, sapor, calor, frigus, vel sunt compositæ << et descriptione explicari possunt, adeoque sunt quodammodo intelligibiles, > ut firmitas, fluiditas, mollities, tenacitas, friabilitas, fissilitas, aliæque id genus; item, volatile, fixum, solvens, coagulans, præcipitans. Et vero qualitates illæ simplices præcedentes non possunt ratiocinationi subjici, nisi quatenus cum compositis istis, < item cum superioribus illis communibus magnitudine situ ac mutatione => copulatæ esse solent. Itaque simplices illæ tractandæ sunt historice, < id est > enumerandum est, et quomodo inter se et quomodo cum als intelligibilibus soleant esse copulatæ. Qualitates vero intelligibiles aut mixtæ sub Geometricam et Mechanicam considerationem cadunt, et ita theoremata erui possunt circa earum causas atque effectus, unde

1. C'est la science que Leibniz appelle ailleurs la Phoronomie, et que nous appelons la Cinématique.

2, Ici trois paragraphes barrés :

« Decima est Scientia Cosmographica.….

« Undecima est Geographica,

« Duodecima est Meteorologica. »

kiss: