Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre
tn © en +
l *
CONSCRIBENDA METHODO INVENTORIA 39
etiam de causis et effectibus mere sensibilium judicium aliquod facere licebit. Totius ergo physicæ cardo vertitur in accurata enumeratione harum qualitatum, earumque per gradus distinctione, et quomodo inter se in eodem subjecto diversisve, sed convenientiam quandam aut connexionem commerciumve habentibus, copulari soleant.
Undecima est scientia subjectorum, saltem in speciem similarium, seu Homæographia, ubi incipiendum ab illis quæ revera quam maxime sunt similares, maximeque communes, ut quatuor illa corpora quæ vulgo vocant Elementa; inde ad ea pergendum quæ minus sunt communia, sed magis sunt variis qualitatibus dotata, ut salia, succi, lapides, metalla. Horum corporum enumerandæ sunt qualitates supra dictæ secundum gradus differentiasque suas, tum eas quæ in corpore rudi sponte sensui se offerunt, tum quæ in eo per se tractato vel aliis corporibus commixto prodeunt. Ubi notandum est a spontaneis inchoandum esse, corpora etiam variis modis tractanda esse per se, | idest non nisi cum illis corporibus maxime communibus, aere, terra, aqua, igne, aliisque a quibus ipsa quam minimum patiuntur, aut a quibus causarum inquisitio quam minimum confunditur. Inde adhibita superiori qualitatum inquisitione, poterit determinari natura subjecti, in quantum ex datis experimentis possibile est; nec dubito hac arte intra paucos annos maximam a nobis notitiam obtineri posse interioris corporum Oeconomiæ.
Duodecima est Cosmographica seu scientia majorum Mundi corporum. Hic tradenda est Astronomia physica, quæ non tantum phænomena explicet per Hypotheses, sed et conetur ostendere quæ Hypothesis sit verior aut certe probabilior. Huc pertinet cognitio Fluidorum generalium visibilium atque invisibilium nos ambientium ac penetrantium, in quibus magna illa corpora natant, quærendumque est an horum fluidorum species ac motus aliqua ratione ex corporum mundanorum phænomenis definiri possint. Huc pertinent etiam contemplationes de globi nostri mutationibus majoribus earumque causis, itemque Meteorologia. {
Tertia decima est scientia corporum organicorum, quas vocare solent, species, hanc possis appellare Idosraphiam. Species autem accurate distinguendæ, non communi more per Dichotomias, sed per qualitatum
1. Cf. Pat, VI, 12, f, 26; Maru,, I, 5, b.
Pic, V7, F5