Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre
PxiL., V, 8, C, 14.
15 recto.
En marge.
62 CALCULI UNIVERSALIS ELEMENTA
concludi potest particularis affirmativa, ut (per art. 8) universalis affirmativæ. Ergo ex universali negativa concluditur falsitas universalis affirmativæ adeoque (per 11) veritas particularis negativæ.
(x3) Et quia U. N. dicit falsitatem ipsius P. A. et P. À. concluditur ex conversa P. A. Ergo U. N. dicit falsitatem conversæ P. A. id est (per artic. 12. initio) veritatem conversæ Ü. N. itaque converti potest simpliciter. Sed rem in nostra characteristica fusius persequemur.
April. 1679. N° 3. plag. 2.
Sed rem in nostra characteristica fusius exequemur. Nimirum per > [Venio ad] negativas propositiones. [Quibus| [His] autem illud exprimitur, prædicatum non inesse subjecto, id est numerum prædicati non esse in numero subjecti, velut divisorem in dividendo vel sicut multiplicatorem in producto. Adhibeamus ergo literas quasdam repræsentantes fractiones seu in nostro casu notiones negativas [impossibiles], quas exhibebimus literis græcis #. 5.0. 4. w. Nam < equidem >> si quis à me quæratur quid requiratur < positivi > ad hoc ut aliquod animal sit homo, dicam requiri ipsum : rationale; et si quis quærat à me quid requiratur ut meteorum seu #1. sit nix seu #. dicam requiri ut sit frigidum, spumeum, album, sensibiliter cadens, et similia, quorum requisitorum simul aggregatum seu differentiam nivis specificam sub genere meteori distinguentem nivem ab aliis meteoris omnibus vocabo s. litera ex posterioribus quia non satis cognitam suppono et hoc loco confusè tantüm considero, ut exprimam per sm”, nivem esse certum aliquod peculiare meteorum, nempe illud de quo nunc loquor et cujus confusam notitiam habeo. Et hæc quidem bene succedunt. Sed si quis à me quærat differentiam specificam << positivam > constituentem hominis speciem sub genere lapidis, seu quid requiratur præterea < positivum > ut lapis sit homo, dicam requiri à me absurdum.
Requiritur autem potius aliquid negativi vel hoc loco potius partim positivi partim omissivi, ut lapis fiat homo. Nam adimenda lapidi quædam, et quædam danda sunt ut notio inde fiat notioni hominis coincidens. Atque id semper fit in disparatis seu quorum neutrum est £Enus vel species, ut partim addendum sit partim adimendum quo unum fiat ex
ie. 2