Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre
RE Le
PACIDIUS PHILALETHI 61 9
opus, hic labor est, << ita enim tute nos implicuisti, ut exitum non videam, quin et denique ingratum videtur, >> evertere totam ædificii nostri structuram aut, si mavis, Penelopes telam retexere. — Pa. Videtis, amici, nos circa ipsa rerum primordia ac velut summas versari, ubi profectd patientia opus est, neque ulla mora longa videri debet. Quodsi relegenda nobis vestigia sunt, culpare debemus festinationem nostram, atque cavendi artem discere ab exemplis. Denique neminem vestrum esse puto, cui non hi saltus ægrè faciant; itaque necessitate quadam ad retexenda nostra argumenta compellimur.
| Ga. : Resumamus ergo quam primum, ac totam ratiocinationum præcedentium seriem breviter recollectam exhibeamus, ut uno obtutu lustrari possit, faciliusque appareat, ubi sit hiatus. — Pa. : Hoc Charinum optimè facturum confido. — Ch. : Tentabo :
Quicquid movetur, mutat locum, sive mutatur quoad locum. Quicquid mutatur, id duobus momentis sibi proximis in duobus est statibus oppositis. Quicquid continue mutatur, ejus cuilibet momento existendi in statu uno succedit momentum existendi in statu opposito. Jtaque speciatim : Si aliquod corpus continue movetur, ejus cuilibet momento existendi in puncto spatii uno, succedit momentum existendi in puncto spatii alio. Hæc duo spatii puncta vel sibi sunt immediata, vel mediata. Si immediata, sequitur lineam componi ex punctis, tota enim linea transmittitur hoc transitu a puncto ad aliud punctum immediatum. Lineam autem componi ex punctis est absurdum. Si mediata sint duo puncta, tunc corpus ab uno ad alterum momento transiens vel simul in intermediis et extremis erit, adeoque in pluribus locis, quod absurdum, vel faciet saltum, seu transibit ab uno extremo ad alterum omissis intermediis. Quod etiam est absurdum. Ergo corpus non continue movetur, sed quietes et motus sunt sibi interspersi. Sed motus ille interspersus rursus est vel continuus, vel alia quiere interspersus, et sic in infinitum. Ergo vel alicubi incidemus in motum continuum purum, quem jam ostendimus esse absurdum, vel fateri debemus, nullum omnino superesse motum, nisi momentaneum, sed omnia in quietes
resolvi. Rursus ergo incidimus in motum momentaneum, seu saltum, quem vitare volebamus!.
1. Cet alinéa a été cité par Gerxaror (loc. cit.).
Matx., X, 11.
27 Verso.