Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre
ELEMENTA CHARACTERISTICÆ UNIVERSALIS 47
debet quem numerum uno verbo possumus vocare coefficientem >. Quoniam enim aliquando in propositione alter terminus alterum continet, hinc et numerus unius numerum alterius continet velut dividendus divisorem, et ideù ut fiant æquales multiplicandus est divisor per quotientem ut fiat æqualis dividendo. Quodsi divisio non succedat, id est si neuter alterum contineat, id est si termini sint disparati, tum uterque numerus multiplicari debet per aliquem alium numerum, quisque per suum, ut fiant æquales. Debent autem numeri hi multiplicantes esse illi qui simplicissimè exprimunt rationem ipsorum Numerorum multiplicandorum inter se invicem, et multiplicatio debet fieri per crucem. Simplicissimi autem adhibendi, ut cum ratio est ea quæ unitatis ad numerum integrum, id appareat, quemadmodum hæc omnia ex supra dictis facillima sunt consideranti.
HI. Litera Latina minuscula significat numerum qui an unitati an verd numero unitate majori æqualis sit, vi formæ, nihil refert. Exempli gratia nihil refert in propositione universali affirmativa, sitne prædicatum angustius subjecto an vero ei æquale, modo in eo contineatur, seu modo non sit amplius subjecto. Itaque numerus per quem multiplicandus est Numerus prædicati, ut prodeat numerus subjecti, erit vel unitas, cum scilicet subjectum et prædicatum reciproca sunt sive æquè latè patent; vel numerus unitate major, cum scilicet prædicatum est subjecto angustius. Utrum ver fieri opus sit ad generalem formam propositionis universalis affirmativæ nihil refert. Itaque loco propositionis Omn. H. est A. possumus adhibere hanc æquationem H æqu. A. f id est, ut exemplo utar, notio hominis coincidit notioni rationalis et animalis simul, seu numerus hominis prodit multiplicando numerum animalis per numerum animalis *. Et hoc casu r est numerus major unitate, sed in aliis casibus potest esse ei æqualis. Exempli gratia. Omne T est @. seu T æqu. v0. Omne Triangulum est Trilaterum; sed quia Trianguli notio Trilateri notioni æquè latè patet seu coextenditur, itaque et numeri ipsas repræsentantes erunt æquales. Quare v. per quem multiplicandus est © ut æquetur ipsi T cui jam tum æquatur, est unitas. Ergo vi formæ generalis quam propositio universalis affirmativa habet, nihil refert numerus vel v prædicati numerum multiplicans unitasne sit an unitate major. Idem est
1. Sic : un des deux animalis est pour rationalis.
Puiz., V,8,a,6-