Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Puiz.. V,8,a,6.

4

recto.

48 ELEMENTA CHARACTERISTICÆ UNIVERSALIS

in prædicato particularis negativæ, quæ nihil est aliud quam universalis affirmativæ contradictoria, ut superiora ostendunt. Hæc autem omnia non probationis, sed illustrationis causa hic adducimus ï.

| IV. Litera græca minuscula (in exponente non constituta de quo post) > significat numerum quem certum estesse majorem unitate. Talis numerus occurrit in propositionibus negativis, ut patet ex Tabula superiore, et magis patebit ex dicendis.

V. Litera latina minuscula affecta exponente aliquo qui sit litera græca, ut 2. r#, constituit numerum quem quidem utrum major unitate sit an ei æqualis, non constat vi formæ, illud tamen de eo constat, eum cum alio quodam numero similiter per literam latinam minusculam exponente græco affectam expresso, alternare, ita ut alteruter necessario sit unitas; et alteruter maneat indifferens an sit unitas an unitate major. Quoniam autem fieri potest ut simul plures << duabus > ejusmodi literæ exponentibus affectæ adhibeantur, ided ut appareat quinam ad se invicem referendi sint unumque par constituant, poferimus hoc observare, ut illorum exponentes sint duæ litere grecæ in ordine græct Alphabeti sibi proximæ, ut hoc loco À et w. Hoc enim significabit hos duos numeros v. rŸ ita secum alternare, ut unus ex ipsis necessarid sit unitas, altero RATE indifferente. Ponamus enim quatuor ejusmodi numeros da : oh, ré. pf. q). Patet eos debere in paria discerni ita ut aliquis ex his v. r#. et sq ex his p?. g*. sit necessarid unitas. Ât si paria malè assumantur nt v?. p°. nulla est talis necessitas, ut alteruter ex duobus sit unitas, potest enim feri ut * et g' sint unitates, adeoque ex reliquis neuter. Itaque ut paria discerni possint adhibere placuit observationem quæ dixi. Sciendum est autem horum usum esse tanthm in propositione particulari affirmativa. In illa enim necesse est alterutrum numerum coefficientem esse unitatem. Quemadmodum jam in superiore Tabula admonitum est. Adhibui autem (non sine consilio) exponentes potius quàm alium exprimendi moduin, quia ita literas ipsas sub exponentibus ut v. 7. intactas retineo, quod utile est: his enim nonnunquam < ad literas initiales terminorum in exemplis rem declarantibus > facilitatis causa respicio, ut supra H æqu. rA. homo idem est quod rationale animal. Nolui autem literas v. 7. per alias multiplicare, ad alternationem nostram exprimendam, nam illæ aliæ quomodo fuissent à cæteris distinctæ, et quomodo paria commodè designassemus nisi forte compositis magis charac-

nette -