Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre
D men den es 4m 0
ELEMENTA CALCULI 49
teribus, aut numeris adhibitis. s quorum illud in scribendo prolixum, hoc æquationis exactitudinem si quando explicasset violaret, deberemus enim hujusmodi numerum postea aliquando explicare per unitatem, et dicere verbi gratia 3 æqu. 1. quod parum aptum, tametsi 3 hic pro numero non charactere accipiamus, quia fieri potest ut aliquando 3 aliunde prodeat. } Certas literas latinas aut græcas pro his solis deputare etiam non licebat, quia jam satis occupavimus eas ut non nimium earum supersit, præsertim cum ubi commode licet. literis ut dixi uti velimus terminorum initialibus, quæ literæ proinde non debent esse jam occupatæ. Sed hæc obiter, ut ratio consilii nostri curiosiùs inquirenti constaret.
Paz. V, 8, b, 9-12 (7 p. in-folio.) April. 1679. N° 2. plag. 1.
Elementa Calculi.
(x) Terminus est subjectum vel prædicatum propositionis categoricæ. < Itaque sub termino nec signum nec copulam comprehendo. Itaque cum dicitur sapiens credit, terminus erit non credit, sed credens, idem est ac si dixissem sapiens est credens. >
(2) Propositiones hic intelligo categoricas, cum aliud speciatim non exprimo, est autem categorica cæterarum fundamentum et modales, hypotheticæ, disjunctivæ, aliæque omnes categoricam supponunt. Categoricam autem voco À est B, vel À non est B. seu falsum est À esse B. Signi varietate accedente, ut vel universalis sit propositio et de omni subjecto intelligatur, vel particularis de quodam >.
(3) Cuilibet Termino assignetur suus #umerus characteristicus, qui adhibeatur in calculando, ut terminus ipse adhibetur in ratiocinando. Numeros autem eligo in scribendo, alia signa suo tempore et numeris et ipsi sermoni accommodabo. Nunc autem maxima est numerorum utilitas ob certitudinem et tractandi facilitatem, et quia hinc ad oculum patet, omnia in notionibus ad numerorum instar certa et determinata esse. >
(4) Regula inveniendi numeros characteristicos aptos hæc < unica est, ut quando Termini dati conceptus componitur in casu recto > ex conceptibus duorum pluriumve aliorum terminorum, << tunc >> numerus termini << dati > Characteristicus producatur ex terminorum termini dati
INÉDITS DE LEIBNIZ.
4
Pair, V, 8,a,7
Parc, V8; 9-12.
9, recto.