Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

Puic., V, 8, b, 9:

10 recto,

59 ELEMENTA CALCULI

certum quoddam metallum quod auri notionem continet. Imposterum autem cum dicemus Terminum in termino vel notionem in notione contineri, intelligemus simpliciter et in se. >

(8) Propositiones autem negativæ tantum affrmativis contradicunt, easque falsas esse asserunt. Ita propositio particularis negativa nihil aliud præstat quam ut neget propositionem affirmativam universalem esse. Sic cum dico : quoddam [metallum] argentum non est solubile in aqua forti communi, hoc unum volo : falsam esse hanc propositionem affirmativam universalem : Omne argentum in aqua forti communi solubile est. Nam datur exemplum contrarium si Chymistis quibusdam credimus, nempe Luna fixa ut ipsi vocant. Propositio autem Universalis negativa tantum contradicit particulari affirmativæ. Exempli causa si dicam : Nullus sceleratus est felix, hoc significo : falsum esse quod aliquis sceleratus sit felix. Itaque patet ex affirmativis negativas intelligi posse et contra illas ex istis.

(9) Porro in omni Propositione categorica sunt duo Termini; duo vero quilibet termini quatenus inesse aut non inesse sive contineri aut non contineri dicuntur differunt modis sequentibus. Quèd vel unus continetur in altero, vel neuter. Si unus continetur in altero, <tunc vel unus alteri æqualis est, vel => differunt ut totum et pars. Si neuter in altero continetur, tunc vel commune aliquid continent << (quod non nimis remotum sit) >> vel toto genere differunt. Sed hæc per species explicabimus. | (ro) Duos Terminos sese continentes et nihilominus æquales voco Coincidentes. Exempli causa notio trianguli coincidit in effectu notioni trilateri, id est tantundem continetur in una, quantum in altera, < tametsi id prima fronte aliquando non appareat; sed si quis > resolvat unum pariter atque alterum, tandem incidet in idem. [Ita coincidunt metallum ponderosissimum inter metalla > et metallum fixissimum <inter metalla >>; tametsi absolutè loquendo ponderosissimum et fixissimum non coincidant: ut exemplo Mercurii patet, nam inter hæc duo cuprum et argentum vivum, patet illud esse fixissimum, hoc ponderosissimum. Sed hoc obiter >..]

1629 Duo Termini sese continentes nec tamen coincidentes vulgo appellantur Genus et Species. Quæ quoad notiones seu terminos COMPOnentes (ut hoc loco a me spectantur) differunt ut pars et totum; ita ut generis notio sit pars, speciei notio sit totum : componitur enim ex