Opuscules et fragments inédits de Leibniz : extraits des manuscrits de la Bibliothèque royale de Hanovre

CES

oo, mg mm mm im

ELEMENTA CALCULI 55

simiæ verd 10. patet quod nec simiæ notio contineat notionem hominis, nec contrà hæc illam, quia nec 10 dividi potest exactè per 6. nec contra 6 per 10. Hinc si quæratur an in notione ejus qui justus est contineatur notio sapientis, id est an nihil proterea requiratur ad sapientiam quam id quod in justitia jam continetur; tantüm examinandum erit an numerus characteristicus justi dividi exactè possit per numerum characteristicum sapientis, nam si non procedit divisio, patet adhuc aliquid requiri ad sapientiam quod non requiritur in justo; nempe scientiam rationum, potest enim aliquis esse justus per consuetudinem seu habitum etiamsi rationem eorum quæ agit reddere non possitt Quomodo autem id < minimum >, quod adhuc requiritur sive supplendum est, inveniri etiam per numeros characteristicos queat, postea dicam.

(17) Itaque hinc possumus scire an propositio aliqua Affirmativa universalis sit vera. Nam in ea semper notio subjecti absolutè et indefinitè sumta, ac per se in genere spectata, continet notionem prædicati. Omne scilicet aurum est metallum, id est metalli notio continetur in notione generali auri per se spectata, ut quicquid aurum esse ponitur eo ipso metallum esse ponatur, quoniam omnia requisita metalli (ut : esse ad sensum homogeneum, in igne saltem certa ratione administrato liquidum, et tunc non madefaciens res alterius generis immersas;) in requisitis auri continentur. << Quemadmodum pluribus explicuimus supra articulo 7. > Jtaque si velimus scire an omne aurum sit metallum (nam dubitari potest, exempli gratia an aurum fulminans adhuc sit metallum, quoniam est in forma pulveris, et in igne quadam ratione administrato disploditur, non funditur) tantum explorabimus an ei insit metalli definitio, id est, simplicissima opera, cum numeri characteristici adsunt, an numerus characteristicus auri dividi possit per numerum characteristicum metalli.

| (18) Sed in Propositione affirmativa particulari non est necesse ut prædicatum in subjecto per se et absolutè spectato insit seu ut notio subjecti per se prædicati notionem contineat, sed sufficit prædicatum in aliqua specie subjecti contineri seu notionem alicujus <exempli seu >> speciei subjecti continere notionem prædicati; licet qualisnam ea species sit, non exprimatur. Hinc si dicas : quidam expertus est prudens, non quidem illud dicitur, in notione experti in se spectata contineri notionem prudentis. Neque etiam id negatur, sed instituto nostro sufficit, quod aliqua species experti habet notionem, quæ notionem prudentis continet,

Paiz., V,8, b, 11.

11 verso,