Quaestionum paroemiographicarum capita selecta

31

Fontem enm rhetoricum ad Aristotelem pertinuisse his de causis constat 1) Quintilianus exemplum (TiapaSstypa) necessariam esse orationis partem praedicat (V 11): haec autem doctrina est Aristotelis, in Rhetoricis prolata ; immo ex Aesopicis fabulis colligere TcapaSelypaxa uterque Quintilianus et Aristoteles praecipue commendat (Aristot. Rhet. II 20, v. Volturami. Rhet. p. 236 sq.). Omnino tota haec apud Quintilianum V 10 et 11 pars Aristoteli Rhet. II 20 respondet, et laudat Quintilianus ipse V 10, 14 hunc Aristotelis librum Qldeoque Aristoteles in secundo de arte rhetorica libro diligentissime est exsecutus quid etc. “). Immo eodem loco (V 11, 17), cum de fabulis Aesopicis disputat, ipsum Aristotelem, ut videtur, in animo habet Quintilianus: . . . „ cuius usus qualis esse deberet, idem optimus auctor ac magister eloquentiae ostendit". 2) dixit Quintilianus 1. c. : „Atvov Graeci vocant et Aiaomriouç, ut dixi, Xôyouç et A:(3u'/,ouç Etiam Aristoteles haec tantum fabularum genera noverat (v. Rhet. 1. 1.) x ). Itaque fieri potest ut Quintilianus Aristotele ipso usus sit. Quae apud Diogenianum leguntur ab Aristotele ipso hausta non sunt, sed, ut iam dicitum, e rhetorico quodam scripto fluxerunt, e quo etiam de fabulae origine doctrina repetita est. Cum autem hanc doctrinam disputationis nsp c uapo:p:wv auctor, ut infra (p. 84) videbimus, per Didymum acceperit, rhetorem a quo is pendet ante Did ym u m vel certe eius temporibus floruisse apparet. Itaque secunda et tertia disputationis parse libello quodam haustae sunt rhetorico, qui ab Aristotele pendebat, atque ante Didymi compositus est tempora. De hoc fonte accuratius aliquid coniici posse despero: nam ab Aristotele et peripateticis rhetorica posterioris aetatis scripta omnino pendebant (Yolkmann. Rhet. p. 8 sq.).

§ 6. Fabularum Aesopicarum explicationes unde repetitae. Nunc inquirendi sunt nobis ultimae particulae fontes (p. 179 sq.): Ka.pvx.ôç Sè al voç Xeyexac cet. usque ad finem. In cod. suppi. Gr. 676 Paris., quem Cotinius descripsit (Zu den Paroem. p. 79) et littera S per compendium notavit, eidemque recensioni atque codices ABY adiudicavit, proverbium quoddam legitur quod in archetypo codicum ABY certe legebatur, sed in ABY servatum non est (Cohn. o. 1. p. 79 No. 72): 6 Kaptoç atvoç- pép-

1) De Aristotele a Quintiliano lecto v. omnino P. Teichertum, De fontibus Quintii, rhetoricis. (Regim. 1884.)